monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1 > sectio 75 > 203 > 4 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 43
Et non stabit, nec illius erit. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. Neque enim obtinere potuit Aegyptum: quia Ptolemaeus Epiphanes et duces eius, sentientes dolum, cautius se egerunt, et Cleopatra magis viri partes, quam parentis fovit.